- CARYSTUS vel CARYSTOS
- CARYSTUS vel CARYSTOSCaristo etiam hodie, teste Sophianô, urbs Euboeae litoralis in ora australi, una e Cycladibus, varii marmoris ferax. Seneca in Troadibus,Actu 3. v. 836.Ferax varii lapidis Carystos.Hinc Carystaeus, Ovid. Fast. l. 3. v. 282.Quaque Carystaeis frangitur unda vadis.Ibi Apollinis marmorei templum. Carystii marmoris meminit Plin. l. 4. c. 12. et l. 36. c. 6. Lucanus, l. 5. v. 232. de insul. Euboea loquens,Qua maris angustat fauces saxasa Carystos.Martialis, l. 9. Epigr. 76. v. 6.Idem beatas lautus exstruxit thermasDe marmore omni, quod Carystos invenit.Marmor autem istud viride erat et fluctibus concolor. Statius, l. 2. sylv. 2. v. 93.Et Chios, et gaudens fluctus aequare Carystos.Idem, l. 1. Sylv. 5. v. 34.Non huc admissae Thasos, aut undosa Carystos.Tibul. l. 3. El. 3. v. 13.Quidve domus prodest Phrygus innixa Columnis,Taenare sive tuis, sive Caryste tuis?De nominis origine sic Bochartus, l. 1. Chanaan. c. 13. in Euboeae, inquit, nil quicquam fuit lapide Carystiô mirabilius, ex quo texebatur tela, quae ubi sordes contraxerat, in ignem iniecta purgabatur. Vide Strab. l. 10. Apollonium in Mirabilibus, Plutarchum, de defectu Oraculorum, et Stephanum in Κάρυςτος. Ab hac ardente tela dici potuit ipsa Caristus, qui Ebraeis charar, vel char urdere, et sti telam significat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.